Miscellanea

Hermes Trismegistus & Sua Caelestis Tabula Smaragdina

Carmen infra praesentatum translatio est ad linguam Latinam de originale Lusitano a Jorge Ben composito. Verba elegi ut melius fuerint canenda, non necessarie pro optima traductione significationis verborum in opere originale (quod se ipsum translationem vero dicere possumus).

 

Hermes Trismegistus & Sua Caelestis Tabula Smaragdina

a L.M.D compositum
Tonus: Re – Sol – Re – Sol

Hermes Trismegistus scripsit

cum stilo de adamante in cuidam tabula smaragdina:

Quod est inferius est sicut quod est superius,

Et quod est superius est sicut quod est inferius.

Et per has causas sunt facta miracula

rei unius.

Et sicut omnes hae res

sunt et veniunt de uno,

 Meditatione unius sic est quod

omnes res natae sunt ab hac una re

per adaptationem. (2x)

Sol suus pater est, Luna sua mater.

Ventus portavit in suo ventre.

Terra est sua nutrix et receptaculum.

Pater omnis Τελεσμός mundi universalis est hic. (2x)

Sua vis aut potentia integra est, si ea fue-e-rit versa in terram.

Tu separabis terram ab igne, et subtile ab spisso

suaviter, cum magno ingenio.

Quonian ascendit a terra et descendit a coelo,

et recipit vim de rebus superioribus

et de rebus inferioribus.

Tu habebis hoc modo gloriam totius mundi, (totius mundi)

et omnis obscuritas fugiet a te. (2x)

Est vis omnium virium,

quia ea vincet quamque rem subtilem

et penetrabit quamque rem solidam.

Sic mundus creatus est.

Hinc erunt mirabiles

adaptationes,

quarum hic modus datus est.

Itaque vocatus sum Hermes Trismegistus, (2x)

habens tres partes philosophiae universalis. (2x)

Quod dixi de Opera Solis completum est. (2x)